Изображения страниц
PDF
EPUB

anathematizamus, atque ab Ecclesiae communione segregatos et in eorum numero habendos esse, a quorum consuetudine congressuque sic omnibus Christifidelibus interdixit Apostolus, ut nec ave illis dicere praeceperit,1 declaramus, edicimus et mandamus.

Ex his quae deplorando magis quam enarrando attigimus, Venerabiles Fratres, satis vobis perspectum est, quam tristis et periculo plena sit in iis quas significavimus Europae regionibus Catholicorum conditio. Neque vero commodius res agitur, aut pacatiora sunt tempora in America, cuius regiones nonnullae ita Catholicis infestae sunt, ut earum Gubernia factis negare videantur catholicam quam profitentur fidem. Ibi enim aliquot abhinc annis bellum asperrimum contra Ecclesiam, eiusque institutiones et iura huius Apostolicae Sedis coepit commoveri. Haec si prosequeremur, Nobis non deesset oratio; cum autem propter rerum gravitatem obiter perstringi non possint, de illis alias fusius agemus.

Mirabitur fortasse quispiam ex Vobis, Venerabiles Fratres, tam late patere bellum quod aetate nostra Ecclesiae catholicae infertur. Verum quisquis probe noverit indolem, studia, propositum sectarum, sive masonicae dicantur, sive alio quovis nomine veniant, eaque conferat cum indole, ratione, amplitudine huius concertationis, qua ferme ubique terrarum Ecclesia impetitur, ambigere non poterit, quin praesens calamitas fraudibus et machinationibus earumdem sectarum potissimum accepta referenda sit. Ex his namque coalescit synagoga Satanae ae contra Ecclesiam Christi suas instruit copias, infert signa, et manum conserit. Hasce iampridem ab ipsis exordiis Praedecessores Nostri, vigiles in Israel, regibus et gentibus denunciarunt, has deinde iterum iterumque damnationibus suis perculerunt; neque Nos ipsi huic officio defuimus. Utinam supremis Ecclesia Pastoribus maior habita fuisset fides ab iis, qui pestem tam exitiosam potuissent avertere! At illa per sinuosos anfractus irrepens, opere nunquam intermisso, versutis fraudibus multos decipiens, eo tandem devenit, ut e latebris suis erumperet, seque iam potentem dominamque iactaret. Aucta in immensum adlectorum turba, putant nefarii illi coetus se voti iam compotes factos ac metam praestitutam tantum non attigisse. Id assequuti aliquando, quod tamdiu inhiaverant, ut pluribus in locis rerum summae praeessent, comparata sibi virium et auctoritatis praesidia eo convertunt audacter, ut Ecclesiam Dei durissimo mancipent servitio, fundamenta convellant quibus innititur, divinas conentur depravare notas queis praefulget insignis: quid multa? ipsam crebris concussam ictibus, collapsam, eversam, si fieri possit, ex orbe penitus deleant. Quae cum ita sint, Venerabiles Fratres, omnem adhibete operam muniendis adversus

VOL. X.

1 II Ioan. v. 10.

IO

harum sectarum insidias et contagionem fidelibus curae vestrae commissis, illisque qui nomen infauste dederint iisdem sectis, a perditione retrahendis. Eorum vero praesertim ostendite et oppugnate errorem, qui dolum sive passi sive molientes non verentur adhuc asserere socialem tantum utilitatem ac progressum mutuaeque beneficentiae exercitium spectari a tenebricosis hisce conventiculis. Exponite iis saepe, et altius animis defigite Pontificias hac de re constitutiones et edocete, non unos ab iis percelli masonicos coetus in Europa institutos, sed omnes quotquot in America, aliisque totius orbis plagis habentur.

Ceterum, Venerabiles Fratres, quoniam in haec tempora incidimus, quibus multa quidem patiendi sed et merendi instat occasio, illud curemus praeprimis tamquam Christi milites boni, ne animum despondeamus, imo in ipsa qua iactamur procella certam spem nacti tranquillitatis futurae, et clarioris in Ecclesia serenitatis, nos ipsos et laborantem clerum et populum erigamus divino auxilio confisi et nobilissimo illa excitati Chrysostomi commentatione: "Multi fluctus instant, gravesque procellae; sed non timemus ne submergamur; nam in petra consistimus. Saeviat mare, petram dissolvere nequis; insurgant fluctus, Iesu navigium demergere non pos

Nihil Ecclesia potentius. Ecclesiae est ipso caelo fortior. Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Quae verba ? Tu es Petrus et super hanc petram acdificabo Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Si non credis verbo, rebus crede. Quot tyranni Ecclesiam opprimere tentaverunt! Quot sartagines, quot fornaces, ferarum dentes, gladii acuti! nihilque perfecerunt. Ubinam sunt hostes illi? Silentio et oblivioni traditi sunt. Ubinam Ecclesia? Plusquam sol splendescit. Quae illorum erant, extincta sunt; quae ad illam spectant, sunt immortalia. Si cum pauci erant Christiani, non victi sunt; quando orbis totus pia religione plenus est, quomodo illos vincere possis ? Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.”1 Nullo itaque commoti periculo et nihil haesitantes perseveremus in oratione, idque assequi contendamus, ut universi caelestem iram flagitiis hominum provocatam placare nitamur; quo tandem in sua misericordia exurgat Omnipotens, imperet ventis et faciat tranquillitatem.

Interim benedictionem Apostolicam precipuae nostrae benevolentiae testem Vobis omnibus, Venerabiles Fratres, Cleroque et populo universo singulorum curae commisso peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXI Novembris anno Domini MDCCCLXXIII. Pontificatus Nostri vicesimoctavo. PIVS PP. IX.

1 Hom. ante exil. n. 1. et 2.

DECRETUM ROTHOMAGEN.

Beatificationis et Canonizationis Venerabilis Servi Dei Joannis Baptistae De-la-Salle Institutoris Scholarum Christianarum.

VENERABILIS Dei Servus Joannes Baptista De-la-Salle Rhemis ex nobilibus piisque parentibus in lucem prodiit. Innocens manibus et mundo corde adolescentiam transegit, et studiorum curricula emensus est. Inter Canonicos Metropolitanae Ecclesiae Rhemensis cooptatus, et Sacerdotio auctus, exemplum fuit fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Verum divinae Sapientiae verba secum recogitans Venite filii, audite me, timorem Domini docebo vos, simulque illud Christi monitum Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum caolorum, adolescentes inopes et pervagantes colligere coepit, eosque pietatis officia, et litterarum rudimenta sedulo edocebat. Attamen ut tam arduum opus ad illud perduceret incrementum quo uberes fructus suppeditaret, ad se accivit pios laicos viros, quos, salutaribus traditis praescriptionibus, suos effecit cooperatores in novo instituendo Scholarum Christianarum Sodalitio. Et quoniam tunc gliscebat per Gallias Janseniana lues ut Catholicam dissolveret unitatem, Dei Servus arctiori se nexu Cathedrae Petri devincire sategit; misitque Romam quemdam e suis fratribus, qui a Summo Pontifice Clemente XI. sa. me. strenuo haereticae hujus pravitatis eversore, Sodalitii confirmationem impetraret, et sub ejus oculis in Urbe Scholam ad puerorum bonum aperiret. At vaferrimi Jansenianae haeresis sectatores damnum praesentientes, quod eis eventurum erat in plebe ex hac sana ac pia adolescentium institutione, ita eum probris, calumniis et vexationibus usque ad extremam vitae horam insectati sunt, ut ipse inter eorum saevitias Sacramentis Ecclesiae refectus, et Christi passionibus patientissime communicans efflaverit animam septimo Nonas Aprilis Feria VI. in Parasceve anni MDCCXIX.

Post obitum adeo diffusa est ejus sanctitatis fama, ut vel ipsi inimici, qui eum viventem divexaverant, virum justum et sanctum conclamaverint. Ob Gallicas perturbationes Processus Auctoritate Ordinaria tardius instrui coeperunt Rhemis, Parisiis, et Rothomagi; quibus ad Urbem perlatis, riteque perpensis, Gregorius XVI. sa. me. Commissionem Introductionis Causae sua manu signavit octavo Nonas Majas anni MDCCCXXXIX. Inde litterae remissoriales ad Archiepiscopos Parisiensem, Rhemensem, et Rothomagensem directae sunt ut auctoritate Apostolica iterum inquirerent de Venera

bilis Joannis Baptistae fama Sanctitatis, virtutibus et miraculis. Inquisitione ad exitum perducta et Processibus huc delatis de eorum validitate Sacrorum Rituum Congregatio sententiam dixit pridie Idus Septembris anni MDCCCXLV. Postea de Virtutibus heroicis Venerabilis Servi Dei judicium agitatum est in eadem Sacrorum Rituum Congregatione. Et primo in Antepraeparatorio Conventu penes Reverendissimum Cardinalem Joannem Baptistam Pitra Causae Relatorem decimo septimo Kalendas Julii anni MDCCCLXIX. coacto. Secundo in Praeparatorio coetu ad Palatium Vaticanum collecto pridie Nonas Junii anni MDCCCLXXII. Tertio demum in Comitiis Generalibus coram SS. Domino Nostro Pio IX. Pontifice Maximo ad easdem Vaticanas aedes habitis sexto Idus Julii anni MDCCCLXXIII. In quibus cum Reverendissimus Cardinalis Causae Relator discutiendum proposuisset Dubium “An constet de Virtutibus Theologalibus Fide, Spe, Charitate in Deum et in Proximum, necnon de Cardinalibus Prudentia, Justitia, Fortitudine, Temperantia, earumque adnexis in gradu heroico,in casu, et ad effectum de quo agitur?" omnes tum Reverendissimi Patres Cardinales Sacris tuendis Ritibus praepositi, tum Patres Consultores ex ordine protulere sententiam. Sed Sanctissimus Dominus Noster distulit suam aperire mentem, et interim admonuit suffragatores ut secum funderent preces ad impetrandum a Divina Sapientia lumen et consilium.

Tandem, Deo favente, hanc selegit diem Sanctorum Omnium meritis celebrandis sacram in qua supremum pronunciaret judicium. Quamobrem Beatissimus Pater Eucharistico prius oblato Sacrificio in privato Pontificalium Aedium Sacello, hanc nobilem ingressus Aulam, ad se accersivit Reverendissimum Cardinalem Constantinum Patrizi Episcopum Ostiensem et Veliternensem, Sacri Collegii Decanum, et Sacrorum Rituum Congregationi Praefectum; simulque Reverendissimum Cardinalem Joannem Baptistam Pitra Causae Relatorem; una cum R. P. Laurentio Salvati Sanctae Fidei Promotoris Coadjutore, et me infrascripto Secretario; iisque adstantibus solemniter edixit: "Ita constare de virtutibus Theologalibus Fide, Spe,Charitate in Deum et Proximum, necnon de Cardinalibus Prudentia, Justitia, Fortitudine, Temperantia earumque adnexis Venerabilis Servi Dei Joannis Baptistae De-la-Salle in gradu heroico, ut procedi possit ad discussionem quatuor Miraculorum." Hujusmodi Decretum publici juris fieri, et in Sacrorum Rituum Congregationis acta referri mandavit Kalendis Novembris anni MDCCCLXXIII.

Constantinus Episcopus Ostien. et Veliternen. Card. Patrizi S. R. C. Praefectus.

DOMINICUS BARTOLINI S. R. C. SECRETARIUS. Loco Signi.

THE IRISH

ECCLESIASTICAL RECORD.

JANUARY, 1874.

OSSORY ARCHEOLOGICAL SOCIETY.

[INAUGURAL ADDRESS delivered by the RIGHT REV. DR. MORAN, Bishop of Ossory, at the first Meeting of the Ossory Archæological Society, 7th January, 1874.]

REV. MEMBERS OF THE ARCHEOLOGICAL SOCIETY,

Whilst your Diocesan Archæological Society enters to-day on its mission, which is full of hope and promise for this Diocese, you will permit me to give expression to my heartiest wish that its course may be prosperous, and that it may produce the happiest fruits not only for Ossory but for Ireland; and though I am unwilling to trespass on your attention, as many interesting subjects await your consideration, you will bear with me, I trust, whilst I endeavour to sketch in rough outline the field of your future labours, and to review, as briefly as the matter will allow, a few of the chief points which will engage your attention.

I will ask you to take for your motto the words NOSCE PATRIAM, for as love of country and love of religion are inseparably united in the Irish heart, so the sacred memories of the past, and the heroic deeds of Ireland's history, are at the same time the true glory of our country and the glory of our Church they won for Ireland, in early ages, the bright aureola of "Insula Sanctorum," and in latter times, they merited the distinctive badge of "the Martyr Island of Holy Church."

Foremost among the subjects to engage your attention will be the lives of the patron saints of this diocese. It was thus that St. Jerome, St. Augustine, St. Cyprian, and so many other great ornaments of the Church applied themselves to record the lives of the holy men who went before them in

VOL. X.

II

« ПредыдущаяПродолжить »