Изображения страниц
PDF
EPUB

ignaros et nil sentientes et quasi sopitos præbent; denique magis obsequium simplex quam observantiam callidam præstant. Etenim cum hujusmodi hominibus principes de majestate sua, veluti Luna de orbe superiore, descendere, et personam (quam perpetuo gerere instar oneris cujusdam sit) deponere, et familiariter versari, libenter consueverunt; idque se tuto facere posse putant. Id quod in Tiberio Cæsare, principe omnium maxime difficili, præcipue annotatum fuit: apud quem illi solummodo gratiosi erant, qui notitiam morum ejus revera habebant, sed pertinaciter et quasi stupide dissimulabant. Quod etiam Ludovico undecimo Francorum regi, principi cautissimo et callidissimo, in moribus erat. Neque ineleganter in fabula ponitur antrum illud Endymionis: quia fere usitatum est illis qui hujusmodi gratia apud principes florent, habere successus aliquos amoenos, quo illos invitent ad otium et animi remissionem, absque fortunæ suæ mole. Qui autem in hoc genere gratiosi sunt, plerumque rem suam bene agunt. Nam principes licet fortasse ad honores eos non evehant, tamen cum vero affectu nec propter utilitatem tantum illos diligant, munificentia sua eos ditare consueverunt.

END OF VOL. XII.

« ПредыдущаяПродолжить »