Изображения страниц
PDF
EPUB

CÆCUS AD UXOREM.

TEMPORE præterito cum te, dilecta, petebam
Conjugio mecum jungere cæcus ego;
Ipsa (susurrabant) ibas pulcherrima rerum,
Flore prior verna qui recreatur aqua.
Quæ tam grata aliis, qui te videre, venustas
Fulserit-heu! oculis abditur illa meis.
Sed blanda est auri tua vox bene cognita nostræ :
Id fuit e votis omnibus omne mihi.

At quia labuntur reduces velociter anni,
Jam formæ memorant plurima damna tuæ;
Quod nigri albescant rugosa in fronte capilli,
Quod rosa sit teneris deperitura genis.
Inscius audivi: nec sunt mihi talia curæ ;
Effugiant veneres, non ego testis ero:
Mulsit adhuc mea me vocis dulcedine conjux :
Id fuit e votis omnibus omne mihi.

Sic, dilecta, una sub coelo errabimus almo,
Dum brevis in nostro pectore vita calet;
Et, nisi felices quando numerabimus horas,
Immemores erimus nos simul esse senes.
Quod si non vultu maneat color ille rosarum,
Frons etiam uxori sit minus alba meæ ;
Vox tua suaviloqua me cepit imagine primum;
Vox tua dat liquidum, quod dedit ante, melos.

H. I. H.

THE OLD GENTLEMAN OF TOBAGO.
THERE was an old man of Tobago,

Who lived on rice gruel and sago;
Till much to his bliss

His physician said this—

To a leg, Sir, of mutton you may go.'

GAMMER GURTON.

SENEX TOBAGENSIS.

JAMDUDUM senior quidam de rure Tobagus
Invito madidas carpserat ore dapes :

Sed Medicus tandem, non injucunda locutus,
'Assæ,' dixit, 'oves sint tibi cœna, senex.'

ΓΕΡΩΝ τις, οἰκῶν τοὺς Τοβαγῴους μύχους,
ἐδειπνοποιεῖ σαγινὴν δηρὸν τροφήν
τέλος δ ̓ ἴατρος εἶπε, χαρμονὴν κλύειν,
φάγοις ἂν ἤδη πρόβατον, ὦ μάκαρ γέρον.

J'AI entendu parler d'un viellard de Tobag,
Qui ne mangea longtems que du ris et du sague:
Mais enfin le Medecin lui dit ces mots,

'Allez-vous-en, mon ami, au gigot.'

UN vecchio, che visse nel Tobago,
Da lungo tempo inghiottiva sago;
Ma infin il Medico disse un grato detto;
Mangiar carne arrostita io vi permetto."

W. J. D.

CUPID AND CAMPASPE.

CUPID and my Campaspe play'd
At cardes for kisses; Cupid pay'd:

He stakes his quiver, bow and arrows,
His mother's doves, and teame of sparrows;

Loses them too; then down he throws
The coral of his lippe, the rose

Growing on's cheek (but none knows how);
With these the crystal of his browe,
And then the dimple of his chinne;
All these did my Campaspe winne.
At last he set her both his eyes;
She won, and Cupid blind did rise.
O Love! has she done this to thee?

What shall alas! become of mee?

LELY.

ADIEU, ADIEU! MY NATIVE SHORE.

"ADIEU, adieu! my native shore

Fades o'er the waters blue;

The Night-winds sigh, the breakers roar,

And shrieks the wild sea-mew.

Yon Sun that sets upon the sea
We follow in his flight;

Farewell awhile to him and thee,

My native Land-Good Night!

AMOR ET CAMPASPE.

LUDEBANT simul alea Cupido et
Campaspe mea pignore osculorum:
Hæc rapto fruitur; sed ille postis
Arcuque et pharetra, suis sagittis,
Materno pare passerum et columbis,
Jactu perdit et illa; perditisque,
Promit curalium labri, rosamque
Miris ingenitam modis genarum ;
His et marmora frontis et latentem
Addit purpureo sub ore risum;
Quæcumque opposuit, rapit puella.
Certat in geminos dehinc ocellos,
Exsurgitque oculis minor Cupido.

O factum male vel Deo! sed in me
Mortali misero ah quid est futurum?

G. C.

VALE BRITANNIA.

"TERRA paterna vale! vitrei trans marmora ponti
Labitur ex oculis terra paterna meis:

Flamina rauca sonant, reboant in litora fluctus,
Spumea cum strepitu nubila mergus arat.
Hunc, vespertinis sol qui se condit in undis,
Urgemus celeri subsequimurque fuga.

Paulum igitur valeas tu, sol pulcherrime—tuque
Terra, mihi longum destituenda, vale!

1

« ПредыдущаяПродолжить »