Изображения страниц
PDF
EPUB

Hunc Patrem Domini nostri IESU CHRISTI ab Ecclesiis annunciari, ex ipsa Scriptura qui velint, discere possunt ; & apostolicam Ecclesiæ traditionem intelligere, cum sit vetustior Epistola his qui nunc falso docent, & alterum Deum super Demiurgum & factorem horum omnium quæ sunt, commentiuntur. Huic auten. Clementi succedit Euaristus, & Euaristo Alexander, ac deinceps sextus ab Apostolis constitutus est Sixtus, & ab hoc Telesphorus, qui etiam gloriosissime martyrium fecit, ac deinceps Hyginus, post Pius, post quem Anicetus. Cum autem successisset Aniceto Soter, nunc duodecimo loco Episcopatum ab Apostolis habet Eleutherius. Hac ordinatione & successione, ea quæ est ab Apostolis in Ecclesia traditio, & veritatis præconiatio pervenit usque ad nos. Et est plenissima hæc ostensio, unam & eandem vivificatricem fidem esse, quæ in Ecclesia ab Apostolis usque nunc sit conservata, & tradita in veritate.

Et Polycarpus autem non solum ab Apostolis edoctus, & conversatus cum multis ex eis qui Dominum nostrum viderunt: sed etiam ab Apostolis in Asia, in ea quæ est Smyrnis Ecclesia, constitutus Episcopus, quem & nos vidimus in prima nostra ætate: multum enim perseveraverat, & valde senex gloriosissime & nobilissime martyrium faciens exivit de hac vita. Hic docuit semper quæ ab Apostolis didicerat, quæ & Ecclesiæ tradidit, et sola sunt vera. Et testimonium his perhibent quæ sunt in Asia Ecclesiæ omnes, & qui usque adhuc successerunt Polycarpo: qui vir multo majoris authoritatis testis, & fidelior veritatis est testis, quam Valentinus, & Marcion, & reliqui qui sunt perversæ sententiæ. Is enim est qui sub Aniceto cum advenisset in urbem, multos ex his quos prædiximus, hæreticos convertit in Ecclesiam DEI, unam & solam hanc veritatem annuncians ab Apostolis percepisse se, quam & Ecclesiæ tradidit. Et sunt qui audierunt eum dicentem, quoniam Ioannes Domini discipulus in Epheso iens lavari, cum vidisset intus Cerinthum, exilierit de balneo non lotus, dicens quod timeat ne balneum concidat, cum intus esset Cerinthus inimicus veritatis. Et ipse autem Polycarpus Marcioni aliquando occurrenti sibi, & dicenti, Cognosce nos, respondit: Cognosco te primogenitum Satanæ. Tantum Apostoli, & horum discipuli habuerunt timorem, ne verbo tenus communicarent alicui eorum qui adulteraverant veritatem. quemadmodum & Paulus ait: Hæreticum autem hominem post unam correptionem devita, sciens quoniam perversus est qui est talis, & a semetipso damnatus. Est autem & epistola Polycarpi ad Philippenses scripta perfectissima, ex qua & characterem fidei ejus, & prædicationem veritatis, qui volunt & curam habent suæ salutis, possunt discere.

Sed & quæ est Ephesi Ecclesia a Paulo quidem fundata, Ioanne autem permanente apud eos usque ad Trajani tempora, testis est verus Apostolorum, traditionis.

PASSAGES QUOTED IN VARIOUS SECTIONS.

468. "Sed Paulus ipse alibi se, non alios complures, Timotheo manus imposuisse commemorat. Admoneo te (inquit) ut gratiam suscites quæ in te est per impositionem manuum mearum, Nam quod in altera epistola de impositione manuum presbyterii dicitur, non ita accipio quasi Paulus de seniorum collegio loquatur: sed hoc nomine ordinationem ipsam intelligo; quasi diceret, Fac ut gratia quam per manuum impositionem recepisti, quum te Presbyterum crearem, non sit irrita."

The translation of this passage, given in $468 was taken from ALLEN'S Translation, before I had seen CALVIN'S work in the original. It will be observed that the translation of the sentence, Nam quod, &c. in §468, attributes to Paul the expression "of the laying on of the hands of the Presby

tery," at the same time that Calvin shows that he does not understand Paul as having spoken of a Presbytery in that passage. Calvin's words are: "For what is said in the other Epistle, (as if he had said, For the words in the other Epistle,) de impositione manuum Presbyterii, I do not understand as if Paul spoke of a college of Presbyters: but by this name, (viz. Presbyterii,) I understand the ordination itself: as if he had said, Take care that the grace which you have received by the laying on of hands, when I created you a Presbyter, be not in vain."

501. "Qui Apostolorum Hierosolymis erat, is munere fungebatur quo postea Episcopi, ideoque Presbyteros convocabat: nisi forte Jacobus hic fuit frater Domini, non Apostolus, sed Episcopus."

504. "At ordinatio nunquam nisi a pastoribus facta, et quidem antiquitus ab Episcopis solis. Hinc ad primum Ephesiorum Episcopum scribens Paulus monet (1 Tim. v. 22) ne cui cito manus imponat. Et canones antiquissimi, qui Apostolici vocantur, Presbyterum præcipiunt ab Episcopo ordinari, Episcopum autem non nisi a duobus aut tribus Episcopis."

507, "Episcopi vox explicatur, et ostenditur in hac quæstione significare Pastorem, qui Pastoribus præsit jure quodam perpetuo."

508. "Agimus autem primo loco de Episcopis, qua voce uti nobis liceat eo significatu, quo Synodi Universales ac topicæ, ac Patres universi perpetuo ea usi reperiuntur." "Neque tamen eo minus proprio ac peculiari quodam jure iis addici potuit, qui et cum cæteris universi gregis et præter cæteros ipsorum pastorum inspectores essent constituti. Quare suo et alieno otio abutuntur, qui cum hanc questionem tractandam susceperint, operose probint commune fuisse pastoribus omnibus Episcopi nomen, cum ea vox multo etiam pateat latius. Neque minus illi aerem feriunt, qui magno conatu id agunt, ut probent omnibus omnino pastoribns res quasdam communes, jus scilicet prædicandi, sacramenta exhibendi, et si quid his adhæret. Non enim de his in quibus conveniunt, sed de ea, quæ ipsos distinguit, eminentia quæritur."

509. "De Episcopatu ergo, id est, unius pastoris inter cæteros eminentia, primum statuimus eum nulli juri divino repugnare. Si quis contra sentiat, hoc est, si quis totam veterem Ecclesiam condemnet stultitiæ aut etiam impietatis, ei procul dubio incumbit onus probandi ;" &c.

"Ipsum diaconium ab Apostolis institutum satis arguit non esse a CHRISTO imperatum munerum ecclesiasticorum æqualitatem. Hoc ergo primum, et minime dubiæ veritatis ponamus, in quo Zanchium, Chemnitium, Hemingium, Calvinum, Melancthonem, Bucerum habemus consentientes; imo et Bezam, hactenus ut dicat, 'quod unus quispiam cæterorum judicio compresbyterorum delectus, Presbyterio poɛ5ws (Præpositus) esset et permaneret' id reprehendi nec posse nec debere."

511. "Tertium hoc sit, episcopatum initium habuisse apostolicis temporibus. Testantur hoc catalogi Episcoporum apud Irenæum, Eusebium, Socratem, Theodoretum, atque alios, qui omnes incipiunt ab apostolica ætate. Tantis autem auctoribus, atque ita inter se consentientibus, fidem derogare in re historica, non est nisi irreverentis et pertinacis animi. Perinde enim id est, quasi neges verum esse quod omnes tradunt Romanorum historiæ, Consu latum cœpisse ab exactis Tarquiniis. Sed rursus Hieronymum audiamus ; 'Alexandriæ,' inquit 'a Marco Evangelista Presbyteri unum semper ex se electum in celsiori gradu collocatum Episcopum nominabant.' Obiit Mareus octavo Neronis anno: cui vivente adhuc Johanne Apostolo successit

Anianus, Aniano Abilius, Abilio Cerdo; eodem Apostolo superstite post mor❤ tem Jacobi Simeon episcopatum Hierosolymitanum, post mortem Petri Paulique Romanum Linus, Anacletus, Clemens, Antiochenum vero Evodius et Ignatius gesserunt. Hæc certe non est spernenda antiquitas, cui Ignatius ipse, Apostolorum coævus, et qui hunc proxime sequuntur Justinus Martyr, et Irenæus, apertissima testimonia præbent, quæ transcribere nihil est opus. Cyprianus jam quidem,' inquit, 'per omnes Provincias et per urbes singulas constituti sunt Episcopi.'

512. "Quartum esto, Episcopnm hunc divino jure approbatum, aut (ut Bucerus loquitur) visum SPIRITUI SANCTO ut inter Presbyteros unus curam singularem gereret. Irrefragabile argumentum huic assertioni præbet divina Apocalypsis: ipse enim CHRISTUS Scribi jubet septem Angelis Asiaticarum ecclesiarum. Qui per Angelos ipsas Ecclesias intelligunt, manifeste Sacris Literis contradicunt. Nam Candelabra sunt Ecclesiæ inquit CHRISTUS, stellæ autem Angeli septem Ecclesiarum." "CHRISTUS ergo scribens illis Episcopis, ut eminentibus in Clero, haud dubie eminentiam hanc episcopalem probavit."

513. "Quæri potest cum tam antiquum quoque, et ipsi CHRISTO approbatum sit munus eorum, qni perpetua quadam dignitate Presbyteris præerant, quo nomine is honor appellatus fuerit, antequam illud Episcoporum commune nomen huic præsidentiæ peculiariter tribui cœpit ? Quod circa Neronis annum octavum contigisse putat Hieronymus: patres veteres hos Presbyterorum Principes putant Apostolos appellatos."

[ocr errors]

Angeli nomen antiquitus ei datum, qui postea Episcopus dici cœpit, Apocalypsis evincit."

517. "Non audeo ad hujus rei confirmationem adferre Paulinum illud de impositione manuum Presbyterii, quia video Hieronymum, Ambrosium, aliosque veteres, et recentiorum omnium facile principem Calvinum, Presbyterium eo loco non consessum, sed munus ad quod promotus est Timo theus, interpretari: et sane qui in Conciliis et patrum scriptus sit exercitatus, ignorare non potest Presbyterium, ut Episcopatum, et Diaconatum nomina esse officiorum." (Vide Sect. 467, rotam.) "Adde quod cum a Paulo manus Timotheo impositas constet." (Vide Sect. 469)

518. "Tertium hoc asseramus, non leves fuisse causas, cur hoc sæculo nonnullis in locis episcopatus certe ad tempus aliquod omitteretur. Temporarias enim esse causas ipse Beza videtur agnoscere, cum non eum se esse dicit, qui veterem ordinem non restituendum existimaret, si ruinæ Ecclesiæ restitutæ essent. Inter has causas prima potuit esse penuria virorum, qui tam gravi muneri sufficerint;" &c. "Non debent quidem res bonæ damnari, quia sunt qui iis abutuntur; sed verso in morem abusu intermitti res ipsas non est infrequens."

"Tertia causa addi potest, quod infestissimis temporibus, magistri veritatis (eo nomine invisi) non culpam tantum ambitionis, sed et suspicionem omnem amoliri debuerant, quod cum sublata episcopali dignitate sollicite curaverint, ne sic quidem tamen calumniam effugerunt. Quid non audituri, si doctrinæ mutatio conjuncta fuisset cum majoris gradus adeptione? Adjiciam unam insuper causam cur initio repurgationis non admodum necessarius fuerit episcopatus. Excitarat Deus præstantes viros, summo ingenio, &c, horum summa apud omnes existimatio facile supplevit quod ab episcopatu deerat. Et (si cum Zanchio verum volumus agnoscere) re ipsa nulli magis Episcopi fuere quam illi ipsi quorum (quamvis hoc non agentium) auctoritas ad oppugnandum usque episcopatum valuit." I perceive that in the translation of this passage in Section 518, the words in the last parenthesis have been overlooked; they signify, although not executing this office.

"Et has quidem ob causas excusari mihi posse videntur Ecclesiæ, quæ nullos Episcopos habent, dum tamen abstineant a sanctissimi moris improbatione, simulque illud retineant quod nullo modo omitti BEZA (de Ministr. Evangel. Gradib. cap. xxiii.) censuit his verbis;'essentiale fuit, quod ex DEI ordinatione perpetua, necesse fuit, est, et erit, ut in Presbyterio quispiam et loco et dignitate primus actioni gubernandæ præsit cum eo, quod ipsi Divinitus attributum est, jure.' ”

528. "Quibus ergo docendi munus injunctum erat, eos omnes nominabant Presbyteros. Illi ex suo numero in singulis civitatibus unum eligebant, cui specialiter dabant titulum Episcopi: ne ex æqualitate, ut fieri solet, dissidia

nascerentur."

"Alibi tamen docet quam fuerit antiquum institutum : dicit enim Alexandriæ, a Marco Evangelista usque ad Heraclam et Dionysium, Presbyteros semper unum ex se electum in excelsiori gradu collocasse, quem Episcopum nominabant. Habebant ergo singulæ civitates Presbyterorum collegium, qui Pastores erant ac Doctores." "Unicuique civitati erat attributa certa regio, quæ Presbyteros inde sumeret, et velut corpori Ecclesiæ illius accenseretur. Singula (ut dixi) collegia politiæ tantum et pacis conservando gratia uni Episcopo suberant."

THE END.

INDEX.

The numbers refer to Sections, except when preceded by p.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

- of Bohemia, having lost all their
Bishops but one during a violent per-
secution in the seventeenth century,
sent three Presbyters to the Walden-
sian Bishops who ordained them,
Clemens Alexandrinus,
Clemens Romanus,
Concessions of Episcopalians,

concessions of facts,

548

366

169

165, &c.

477, &c.

483

consist of opinions of indi-
viduals variously influenced by affec
tion, by fear, &c.
477-481, 495
of some founded on an in-
correct view of Jerome's account of
the time when Bishops were appointed, 482
and upon an incorrect state-
ment of Jerome's account of the prac
tice of the Alexandrine Church,
of Stillingfleet, renounced
when he became older, as totally unte-
nable,
485 to 489
of Presbyterian writers are
496, 554 to 559
of Blondel that there were
Bishops in the Church in the year 140, 497
of Doddridge-in the time of
Ignatius, viz. before the year 116,
of Peter Moulin, Baxter, Le
Clerc, and Grotius, that Bishops were
appointed in the time of the Apostles,
(See Grotius,)
498 to 501
of Zanchius, Calvin, Beza,
and others, that one certain person
was set over the Presbyters, and that
permanently, (See Calvin, above,) 509
of Neal, that the English
Dissenters separated from the Church
because of objections to the Litany, the
Surplice, and Kneeling at the Sacra-
ment of the Lord's Supper; and that
several refused bishoprics on this ac
count only,
537, &c.

D

500

544 Deacons preached and baptized, 183, 247, 248

« ПредыдущаяПродолжить »