Изображения страниц
PDF
EPUB

laribus utriusque sexus, qui in Ecclesia universali ad horas Canonicas tenentur, celebraretur servata tamen Rubricarum dispositione. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 14 Januarii 1869.

C. EPISCOPUS PORTUEN. ET S. RUFINAE CARD.
PATRIZI S. R. C. PRAEFECTUS.

Loco Signi.

DOMINICUS BARTOLINI S. R. C. SECRETARIUS.

II-CIRCULAR TO THE BISHOPS ON THE VESTMENTS TO BE BROUGHT BY THEM TO THE COUNCIL.

Illme et Rme Dne.

Hisce adiectum literis Amplitudo tua elenchum recipiet a Praefecto Caeremoniarum S. Sedis redactum. In eo vestes indicantur ac Sacra paramenta quae RR. PP. DD. Archiepiscopi et Episcopi latini ritus Romam adventuri pro Oecumenico Concilio Vaticano secum deferanda curabunt. Id habebam, quod Amplitudini tuae communicarem, precor vero Deum ut te diu sospitem servet incolumemque.

Dat. Romae ex aed. S. C. de P. F. die 20 Febr. 1869.
Ampl. Tuae

Uti Frater addictissimus

AL. C. BARNABO, PR.

Joannes Simeoni Secretarius.

ELENCHUS.

Vestium et Sacrorum paramentorum, quae Rmi Domini Archiepiscopi et Episcopi latini ritus Romam advenientes pro Oecumenico Concilio Vaticano celebrando secum deferri curabunt.

1. Vestes Praelatitias ea forma, quae praescripta est in Caeremoniali Romano lib. I Cap. I pro Antistitibus ex Clero Saeculari §. I ; ex ordine vero Regulari promotis §. 3: et biretum nigrum.

2. Cappam, de qua sermo est in memorato 1 lib. Caerem. Cap. 3 §. 3.

3. Amictum et tria pluvialia, unum coloris albi, alterum coloris rubri, tertium violacei, quae tamen non sint auro vel argento illita, aut acu picta, vulgo ricamati.

4. Mitram ex lino coloris albi.

ALOISIUS FERRARI Proton. Apost. SSmi D. N.

et S. Sedis Caeremon. Praefectus,

III.-LETTER OF OUR MOST HOLY FATHER, PIUS IX., TO THE ARCHBISHOP OF PARIS.

We omit the reviews of books and other interesting papers, which were already in type for the present number, in order to insert the following most important letter of His Holiness, addressed to the Archbishop of Paris, which, though written as far back as the 25th of October, 1865, has been kept a profound secret till the past few days. It treats in full of the principles and practices of those who seek in vain to revive Febronianism in France, and it repeats the warnings so often addressed to the Catholic Episcopate by preceding Pontiffs, in regard to Freemasonry, and all other secret societies,

[ocr errors]

VENERABILI FRATRI GEORGIO, ARCH. PARISIENSI
LUTETIAM PARISIONUM.

Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Ex Epistola quam manu Nostra exaratam, die 24 mensis Novembris, anno proxime superiore ad Te dedimus, perfacile noscere potuisti, Venerabilis Frater, Paternam Nostram in Te benevolentiam. Ea profecto spe nitebamur fore ut illis amantis nostri in Te animi sensibus permotus, velles Nostræ erga Te dilectioni studiosissime respondere, Nostrisque desideriis perlibenter obsecundare, Tuamque erga Nos et hanc Petri Cathedram Observantiam ac Devotionem luculenter ostendere, veluti Catholicum Antistitem omnino decet. Atque eo magis id sperabamus quod cum ad istam Parisiensem Archiepiscopalem Ecclesiam fuisti designatus, Tuas ad Nos litteras perferendas curasti, quibus profitebaris Te Nobis et huic Apostolicæ Sedi esse addictissimum et summa Nos eamdemque Sedem Reverentia colere. Hac igitur spe freti, in commemorata Nostra Epistola ne verbum quidem facere existimavimus de Tuis litteris, Kalendis mensis Septembris, eodem superiore anno, datis quibus respondisti Nostræ Epistolæ, die 26 Aprilis ejusdem anni Tibi scriptæ circa aliquas res ad istam Tuam Dioecesim pertinentes, quæ Tuæ litteræ non leviter Nobis admirationi et tristitiæ fuerunt, cum ex illis, præter omnem expectationem Nostram, intellexerimus Te eas habere opiniones quæ divino Romani Pontificis in universam Ecclesiam Primatui omnino adversantur.

Et sane asserere non dubitas Romani Pontificis Potestatem in Episcopales dioceses nec Ordinariam nec Immediatam esse. Opinaris Romanum Pontificem tunc dumtaxat in alienam Diœcesim posse Suam interponere Auctoritatem

quando diœcesis ipsa ita aperte sit inordinata ac perturbata, ut Summi Pontificis interventus sit unicum remedium quo animarum saluti et Pastorum negligentiæ consulatur. Divinum autem jus, ex quo Episcopus est solus in Sua diœcesi Judex, minime recognosci arbitraris, cum Summus Pontifex extra commemoratum evidentis necessitatis casum Sese diocesis negotiis commiscet. Atque existimas diœcesim canonice erectam in qua Hierarchia est constituta, in missionum regiones converti, si Romanus Pontifex extra prædictum casum, Suam potestatem erga dioecesim exerceat. Insuper, in sermone potissimum a Te ad Senatum habito, affirmasti abusum esse appellationes ad hanc Apostolicam Sedem, et oppugnas jus quo singuli fideles potiuntur appellandiad Summum Pontificem, et inquis id impedire ac prope impossibilem reddere diœcesis administrationem.

Dum vero hanc doctrinam manifestare minime hæsitas, clare aperteque declaras quibus modis uti velis ad eam firmiter servandam. Namque significas Tibi in animo esse totis viribus obsistere et curare ne directus Romani Pontificis interventus extra sæpe repetitum necessitatis casum locum habeat, asserens Regularium et istius Nunciaturæ et Romanarum Congregationum agendi rationem eo spectare ut Summi Pontificis interventus directo in dioceses inducatur. Ac præterea ais Te velle, tum alios Venerabiles fratres Galliæ Sacrorum Antistites excitare ut una Tecum conspirent, tum ad vulgus appellare, apta adhibita instructione.

Eodem autem sermone a Te penes istum Senatum recitato haud veritus es varios in medium proferre modos supremæ Romani Pontificis et Apostolicæ hujus Sedis Auctoritati maxime contrarios, retinendi scilicet Apostolicas Litteras, illasque civilis Auctoritatis arbitrio placitoque subjiciendi, et confugiendi ad laicam Potestatem. Quo sermone, typis in lucem deinde edito, verba etiam faciens de articulis organicis, quamdam eisdem Auctoritatem et Reverentiam deferendam censuisti, utpote respondentibus præexistenti et graviori Societatis conditioni ac necessitati, cum haud ignores quomodo Apostolica Sedes contra eosdem articulos a laica Potestate editos et Catholicæ Ecclesiæ Doctrinæ ejusque Juribus ac Libertati adversos protestari nunquam omiserit.

Equidem, Venerabilis Frater, nunquam credere potuissemus Te hisce sensibus esse animatum, nisi illos ex prædictis Tuis Litteris mense Septembri ad Nos datis, et ex memorato Tuo sermone, cum summo animi Nostri dolore agnovissemus. Non possumus enim non vehementer dolere et angi, cum præter omnem opinionem cogitationemque Nostram, hac Tua sentiendi agendique ratione videaris favere et erroneis Febronii Doc

trinis, quas, uti noscis, hæc Sancta Sedes reprobavit, damnavit, et Catholici scriptores doctissimis operibus reprobarunt et profligarunt. Ac per Te ipse perfacile intelligere potes, Venerabilis Frater, quanta afficiamur admiratione, dum animo reputamus eas a Te proferri sententias, quæ Catholicæ Doctrinæ repugnant et a quibus iccirco, uti Ecclesiæ Catholicæ Antistes, vel maxime abhorrere debes.

Et quidem asserendo Romani Pontificis Potestatem in singulas dioceses non esse Ordinariam sed Extraordinariam, propositionem enuntias omnino adversam Concilii iv Lateranensis Definitioni, in qua luculentissima ac decretoria illa leguntur verba: "Romana Ecclesia, disponente Domino, super omnes alias Ordinaria Potestatis obtinet Principatum, utpote Mater Universorum Christi Fidelium, et Magistra" (Conc. iv. cap. 5), scilicet eorum omnium qui pertinent ad Christi Gregem. Quæ gravissima ejusdem Concilii Verba, Tibi apprime nota ac perspecta esse debent, Venerabilis Frater. Neque ignorare potes eamdem Tuam propositionem plane contrariam esse constanti usui et Doctrinæ ab Universali Catholica Ecclesia, omnibusque ejus Episcopis cum omni Veneratione exceptæ ac traditæ, secundum quam, tum præsenti, tum præteritis ætatibus, Ecclesia semper tenuit ac docuit, et docet ac tenet Divina illa Verba: "Pasce Agnos meos, pasce Oves meas," Beatissimo Apostolorum Principi ita a Christo Domino dicta fuisse, ut eorumdem verborum vi, omnes et singuli fideles Petro, ejusque Successoribus, velut Supremis et Ordinariis totius Ecclesiæ, omniumque Sacrorum Antistitibus immediate subjecti esse debeant, sicuti ipsi Christo Domino, cujus Romanus Pontifex verus est his in terris Vicarius ac totius Ecclesiæ Caput omniumque Christianorum Pater et Doctor.

Non parum autem miramur, cum, quin forsitan animadverteris, ex Febronianis placitis sentias, ex commemorata doctrina, diœceses in missionum regiones et Episcopos in Vicarios Apostolicos converti, cum omnes cognoscant a Catholicis merito responderi, id tam esse falsum quam falsum est asserere in civili ordine, Ordinarios provinciarum Præfectos, Judices, aliosque Magistratus non posse amplius nominari Magistratus Ordinarios, propterea quod Rex vel Imperator Directa seu Immediata et Ordinaria potestate in singulos sibi subditos potiuntur. Qua aptissima sane similitudine utitur Doctor Angelicus cum inquit: "Papa habet plenitudinem Pontificalis Potestatis, quasi Rex in Regno; sed Episcopi assumuntur in partem sollicitudinis quasi Judices singulis civitatibus præpositi." (S. Th. q. 26, art. 3.)

Atque etiam non possumus non mirari Te, Venerabilis

Frater, queri de petitionibus et appellationibus quæ ad Romanum Pontificem deferuntur, quæque ab Ipso excipiuntur, quandoquidem, uti Catholicus Antistes, scire optime debes, appellationum jus ad Apostolicam Sedem, veluti inquit Immortalis Memoriæ Benedictus XIV Decessor noster, "adeo necessario connexum cum Romani Pontificis in Universam Ecclesiam Jurisdictionis Primatu, ut nemo possit illud in controversiam adducere, nisi et hunc velit præfracte inficiari." (Bened. XIV, de Synodo dicc. lib. iv. cap. 5.) Quod quidem jus adeo omnibus fidelibus notum est ut S. Gelasius Prædecessor item Noster (Epist. 7 ad Episc. Sardin.) scriberet: "Cuncta per Mundum novit Ecclesia quoniam quorumlibet Sententiis ligata Pontificum, Sedes Beati Petri Apostoli Jus habeat resolvendi, utpote quod de omni Ecclesia jus habeat judicandi, neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio; si quidem ad Illam de qualibet mundi parte Canones appellari voluerunt, ab Illa autem nemo sit appellare permissus.'

[ocr errors]

Hinc admirationem moves, cum affirmas hujusmodi Apostolicæ Sedis morem excipiendi eorum querelas, qui ab Episcoporum Judicio ad eamdem Sedem appellant, Tibi impossibilem reddere Tuæ diœcesis administrationem. Talis enim impossibilitas a nullo Catholicæ Ecclesiæ Episcoporum tum præsenti, tum superioribus ætatibus fuit unquam cognita. Quod si ejusmodi impossibilitas a Te asserta existere unquam posset, eam Romanus Pontifex sentire deberet, qui gravissima omnium Ecclesiarum sollicitudine distentus, omnium dioceseon petitiones excipere, easque accurate examinare ac dirimere tenetur; numquam vero simplex Episcopus qui de propriæ diœcesis factis tantum respondere debet, quæ totius Catholicæ Ecclesiæ exigua pars est.

Atque hujusmodi Tuæ quærimoniæ contra appellationum jus ad Romanum Pontificem et contra ordinariam ac directam ejusdem Pontificis in omnes dioceses jurisdictionem, eò majorem excitant admirationem, quod omnis religiosæ mentis Episcopus ex eodem jure ac jurisdictione, veluti per Te ipse noscere potes, Venerabilis Frater, maximum solatium, consolationem ac robur percipit coram Deo et Ecclesia et coram ipsis Ecclesiæ hostibus. Et quidem coram Deo: propterea quod, dum ex parte se a reddenda villicationis suæ ratione eximit, salutari Apostolicæ Sedis Lumine perfusus, magis in dies dirigitur ad suam dioecesim prospere administrandam ; coram Ecclesia: nam hoc facto eam majore usque conjunctione ac firmitate et regiminis unitate vigere et florescere videt; coram Ipsius Ecclesiæ inimicis: propterea quod contra ipsos hac ratione Episcopus fortior et constantior evadit. Omnibus enim probatum exploratumque est Episcopum, non solum

« ПредыдущаяПродолжить »