Изображения страниц
PDF
EPUB

inandamus quod vocatis partibus coram vobis et audita querela dicte Margarie debitam inde justiciam fieri facietis, secundum legem et consuetudinem parcium predictarum, salvo in nobis in omnibus jure nostro. Teste, ut supra.

6 Edw. I, m. 12. dorso.

Rex dilectis et fidelibus suis Rogero de Mortuo [mari] et Waltero de Hopton, salutem. Quia Emma que fuit uxor Griffini filii Madoci, clamat terre jus in manerio de Eyton, cum pertinentiis ut in eo quod predictus Griffinus eidem Emme assignavit in dote et quod Margareta que fuit uxor Madoci Vaghan nunc tenet in dote, Vobis mandamus quod vocatis. partibus coram vobis et inquisitus de jure utriusque predictarum Emme et Margarete in hac parte summonitis, quod predictum manerium ad predictam Emmam pertinet, habendum et tenendum in dotem ad vitam suam secundum legem et consuetudinem parcium illarum tunc manerium illud capi facietis in manum nostram et assignacionem facietis eidem Emme de terris suis in Comitatu Castrie in denarratum valorem manerii predicti. Tenendum ad totam vitam suam in recompensacionem manerii predicti et quod terre ille post mortem ejusdem Emme ad nos et heredes nostros integre revertantur si vero manerium predictum predicte Margarete juxta legem et consuetudinem parcium predictarum remanere debeat in dote, tune similiter permittatis quod manerium illud post mortem ejusdem Margarete ad nos [et] heredes nostros revertatur. Teste Rege apud Turrim London, iiij die Januarii.

6 Edw. I, m. 12. dorso.

Rex dilectis et fidelibus suis Rogero de Mortuo Mari et Waltero de Hopton, salutem. Quia Margareta que fuit uxor Madoci Vachan clamat terre jus in Corneyn Carraie Mistwer Bonu et Rechald ut in eis que predictus Madocum eidem Margerete assignavit in dotem et que Griffinus Vaghan de Yale ei detenit minus injuste sicut dicit, vobis mandamus quod vocatis partibus coram vobis et audita querela predicte Margarete debitam inde justiciam juxta formam predictis factam et secundum legem et consuetudinem illarum fieri faciatis eidem, salvo nobis in omnibus jure nostro. Teste Rege apud Turrim London, iiij die Januarii.

[blocks in formation]

Rex dilectis et fidelibus suis Rogero de Mortuo Mari et Waltero de Hoptone, salutem. Volentes Emme que fuit uxor Grillini de Bromfeld, super terras de Maillor seysenek qui est

in manu nostra justiciam exhibere, assignamus vos ad querelam suam inde audiendam et intellectis rationibus pro jure nostro proponendis terminandam. Et idem vobis mandamus quod ad certos diem et locum quos ad hoc provideritis premissa facietis mandamus enim dilecto et fideli nostro Rogero Extraneo Ballivo nostro partium illarum, quod ad dies et loca que ei scire facietis venire facietis coram vobis tot et tales de partibus predictis per quorum veritatem premissa facere poteritis ut predictum est. In cujus etc. Teste Rege apud Turrim London, x die Januarii.

6 Edw. I, mem. 11.

Rex tenentibus de terris que fuerunt Madoci de Bromfeld de quo obiit ad quos presente littere pervenerint, salutem. Cum deputaverimus Griffinum filium Iorueth ad tenendam justiciam in terris que fuerunt dicti Madoci et de quibus idem Madocus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo, die quo obiit, et ad percipiendum omnes exitus earumdem terrarum et ad liberandum Margarete que fuit uxor ejusdem Madoci, et ad quedam alia facienda que terras illas contingunt prout in literis patentibus nostris quas eidem Griffino inde fieri fecimus plenius continetur, vobis mandamus quod predicto Griffino in premissis intendentes sitis et respondentes, juxta tenorem literarum earumdem. In cujus etc. In cujus etc. Teste Rege apud Westmonasterium xviij die Januarii.

8 Edw. I, mem. 8. A.D. 1280.

Rex dilecto et fideli Magistro Griffino filio Iornorth Archidiaconi Assavensis et Nicolao Bovil, salutem. Cum de Consilio nostro concesserimus duobus filiis et heredibus Madoci Vaghan defuncti tertiam partem exituum provenientium de manerio de Bromfeld ad eorum sustentacionem volentes scire qualiter Griffinus filius Ioruerth Ballivus noster ejusdem manerii eisdem heredibus de tercia parte exituum predictorum hactenus responderit et commodum eorum inde fecerit assignavimus vos ad audiendum et recipiendum compotum ipsius Griffini de omnibus que predictis heredibus de eisdem exitibus liberavit et posuit aut expendidit in ipsis heredibus de tempore dicte concessionis nostre eis inde facte. Et ideo vobis mandamus quod ad certos diem et locum quos ad hoc provideritis compotum predictum audiatis et terminetis et nobis scire facietis qualiter predictis heredibus respondit de exitibus predictis. Mandamus enim eidem Griffino quod ad certos diem et locum quos ei scire facietis, coram vobis sum rotulis et omnibus aliis compotum predictum tangentibus veniat, a

reddendum compotum de exitibus et expensis suis supradictis. In cujus etc.

Teste Rege apud Londhurst xx die Januarii.

10 Edw. I, mem. 3, No. 7. A.D. 1282.

Rex Archiepiscopis etc., salutem. Sciatis quod ad majorem tranquillitatem et communem utilitatem nostri et heredum nostrorum et totius regni nostri dedimus, concessimus, et hac carta nostra confirmavimus dilecto et fideli nostro Johanni de Warenna, Comiti Surrie, Castrum de Dynasbran, quod fuit in manu nostra in principio presentis guerre nostre Wallie et totam terram de Bromfeld cum pertinenciis, quam Griffinus et Lewelinus filii Madoci Vaghan per se vel per tutores seu custodes suos in principio guerre illius tenuerunt. Salvo nobis et heredibus nostris Castro et terra de hope, cum omnibus pertinenciis suis que nobis et heredibus nostris remanere volumus adeo plene et integre, sicut David filius Griffini inimicus et rebellis noster ea tenuit in principio guerre supradicte. Dedimus eciam et concessimus eidem Comiti terram de Yal que fuit Griffini Vaghan filii Griffini de Bromfeld inimici nostri. Habendum et tenendum de nobis et heredibus nostris, eidem Comiti et heredibus suis, predictum Castrum de Dynasbran et predictas terras de Bromfelde et de Yal, adeo plene et integre sicut predicti Griffinus et Lewelinus, terram illam de Bromfeld et predictus Griffinus Vaghan, terram illam de Yal tenuerunt sicut predictum est, una cum forisfacturis hominum de eisdem terris de Bromfeld et de Yale, que ad nos pertinere poterant vel debebant et cum omnibus aliis ad ea pertinentibus. Salvis nobis et heredibus nostris predictis Castro et terra de Hope, cum omnibus pertinenciis suis sicut predictum est, faciendo inde nobis et heredibus nostris, servicium quatuor feodorum militum pro omni servicio consuetudine et demanda. Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris, quod predictus Comes et heredes sui in perpetuum habeant et teneant predictum Castrum de Dynaston et predictas terras de Bromfeld et de Yale adeo plene et integre sicut predicti Griffinus et Lewelinus, terram illam de Bromfeld et predictus Griffinus Vaghan terram illam de Yal tenuerunt, sicut predictum est, una cum forisfacturis hominum de eisdem terris de Bromfeld et de Yal, que ad nos pertinere poterant vel debebant, et cum omnibus aliis ad ea pertinentibus. Salvis nobis et heredibus nostris predictis Castro et terra de Hope cum omnibus pertinenciis suis sicut predictum est, faciendo inde nobis et heredibus nostris servicium quatuor feodorum militis pro omni servicio consuetudine et demanda, sicut predictum

1

est. Hiis testibus, Edmundo fratre nostro, Rogero de Bygod, Comite Norfolcie et Marescallo Anglie, Henrico de Lacy, Comite Lincolnie, Willelmo de Bello Campo, Comite Warrewik, Ottone de Grandesono, Galfrido de Geynville, Ricardo de Brus, Hugone filio Ottonis, Roberto filio Johannis, et aliis. Datum per manum nostram apud Rothelam, septimo die Octobris, Anno regni nostri decimo.

Et mandatum est Reginaldo de Grey, Justiciario Regis, Cestrie, quod eidem Comiti de predicto Castro de Dynasbran et de predictis terris de Bromfelde et de Yal plenam seisinam habere faciatis in forma predicta. Teste Rege apud Rothel' vij die Octobris.

Et mandatum est militibus, liberis hominibus et omnibus aliis tenentibus, de predicto Castro de Dynasbran et predictis terris de Bromfeld et de Yal, quod eidem Comiti tanquam domino suo in omnibus que ad predictum Castrum de Dynasbran et ad predictas terras de Bromfeld et de Yal pertinent intendentes sint et respondentes in forma predicta. Teste ut supra.

10 Edw. I, mem. 6. (1282.)

Rex hominibus de Bromfeld et de Yal recipientibus ad voluntatem. Regis seisinam terrarum de Bromfeld et de Yal liberam. (?)

Rex omnibus, etc., salutem. Sciatis quod dedimus potestatem dilecto et fideli nostro Reginaldo de Grey, recipiendi homines de Bromfeld et de Yal ad voluntatem nostram. In cujus, etc.

Mandatum est Uriano de Sancto Petro quod seisinam terrarum de Bromfeld et de Yal liberet Reginaldo de Grey tenendum ad voluntatem. Et in cujus, etc. Teste Rege apud Cestriam xv die Junii.

10 Edw. I, mem. 7. (No. 14.)

Rex archiepiscopis etc., salutem. Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse quantum in nobis est, dilecto, et fideli nostro Rogero de Mortuo Mari, Juniori, terras illas et tenementa cum pertinentiis que fuerunt de proparte Lewelini Vaghan, inimici, et felonii nostro cum dotibus ejusdem propartium cum acciderint. Habendum et tenendum de nobis et heredibus nostris eidem Rogero et heredibus suis faciendis inde servicium duorum feodorum militum pro omni servicio et consuetudine ad nos inde pertinentibus. Quare volumus, etc., sicut predictum est salvo jure cujuslibet. Hiis Testibus, Henrico de Lacy, Comite Lincolnensi, Ottone de Grendisono,

Rogero Estraneo, Petro Corbet, Hugone de Turberville, Guntelmo de Badelesmere, Hugone filio Oweni, Willelmo Bagot, Petro de Huntingfeld, et aliis. Datum per manum nostram. Teste Rege apud Sallop secundo die Junii. Et mandatum est Rogero de mortuo mari, capitaneo exercitus sui in partibus Albi Monasterii, quod prefato Rogero de terris et tenementis predictis plenam seisinam habere facietis in forma predicta.

11 Edw. I, m. 3. A.D. 1283.

Rex omnibus ballivis et fidelibus suis ad quos, etc., salutem. Sciatis quod ad requisicionem dilecti et fidelis nostri Johannis de Warrene Comitis Surrie, concessionus Griffino Vaghan filio Madoci quod teneat terram de Glyndendo de nobis ad voluntatem nostram. Ita tamen quod idem Griffinus Vaghan inde nobis faciat literas suas patentes per quas faciat se nullam jus habere in tenantia predicte terre nisi ad voluntatem nostram. In cujus rei, etc. Teste Rege apud Rothel' xij die Februarii.

11 Edw. I, anno 12, m. 5.-Mem: quod erratum fuit in concessione istius litere facta Griffino filio Griffini de Brumfeld quia non tenet terras suas nisi ad voluntatem Regis. Rex omnibus ad quos, etc., salutem. Sciatis quod de gratia nostra concessimus Griffini filio Griffini de Brumfeld et heredibus suis quod habeant et teneant omnes terras suas per Baroniam sicut antecessores sui eas tenuerunt. Et habeant in terris suis liberas furcas et visum franci plegii. Et quod possint in Curiis suis placitare omnia placita que ad Curiam Baronis pertinent placitanda, et amerciamenta de hujusmodi placitis pervenientia percipere et habere, sicut alii Barones regni nostri hujusmodi placita in Curiis suis placitare et amerciamenta percipere et habere debent et hactenus rationabiliter placita illa placitare et amerciamenta percipere consueverunt. Concessimus etiam eidem Griffino quod in terris et boscis suis propriis fugare et omnimodas feras in eisdem capere et eas quo voluerit asportare possit sine occasione vel impedimento nostri vel heredum nostrorum. Justiciariorum seu aliorum ministrorum nostrorum foreste. In cujus, etc. Teste Rege apud Karnarvan xxij die Julii per ipsum regem nunciante Johanne de Haveringe per literas suas patentes.

Upon the death of Prince Llywelyn ab Gruffudd, who was slain at Aber Edw, near Buallt, on December 10, 1282, his brother, Prince David ab Gruffudd, Lord of

« ПредыдущаяПродолжить »