Изображения страниц
PDF
EPUB

II. Dilecto Filic Nostro Paulo Tituli S. Petri in Monte Aureo S.R.E. Cardinali Cullen, Archiepiscopo Dublinensi ac ceteris Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis Hiberniae.

PIUS PP. IX.

Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem. Dum in osores Ecclesiae vocem nostram nuper extollimus, Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, desideravimus quidem, ipsos commoveri a teterrima expositione malorum quae fecerunt in Jerusalem et a consideratione poenae quam idcirco daturi sunt Deo, ac revocari per haec a viis suis pessimis; verum eo quoque praecipue spectavi mus, ut in tanto belli apparatu et impetu Venerabiles omnes Fratres Nostros excitaremus ad impensiorem vigilantiam et ad arctiorem cum nobis conjunctionem adversus impietatis conatus et molimina. Id porro nos assecutos esse laetamur a vobis, qui, litteris nostris Apostolicis acceptis, illico convenistis omnes, non modo novum ac luculentius exhibituri nobis testimonium devotionis vestrae ac deploraturi nobiscum singulas quas doleamus. Ecclesiae calamitates et injurias; verum, etiam collaturi consilia vestra, suffragaturi Venerabilibus Fratribus alibi pugnantibus et juncturi vires ad sistenda et mitiganda praesentia damna ac graviora avertenda. Aspera sane et perdifficili versamur in lucta, sed quae non obscura praebeat superni favoris indicia. Videmus enim Deum, qui Sanctae hujus sedis firmamentum est, eo ferventiore obsequio ipsi obstringere sacrorum Antistites omnes et fideles, et eo magis erigere auctoritatem ejus et gloriam, quo dolosius ipsa circumvenitur ab hostibus, quo studiosius adlaboratur unitati Catholicae discerpendae, quo infensius ipsa deprimitur; ita ut dum ab humana malitia imminens ei parari videtur exitium, ipsa Divina sustentata virtute, eum praeferat vigorem et robur, quod commoveat ac terreat hostes et non dissitam portendere videatur victoriam. Atqui si Deus sit pro nobis quis contra nos erit? Fidenter itaque decertare pergamus pro gloria nominis ejus pro sacris Ecclesiae juribus, pro animabus et legibus nostris; pugnantibus enim sic nobis Ipse conteret inimicos suos ante faciem nostram. Efficax interim caeleste auxilium, et cumulata caelestia munera vobis omnibus adprecamur; eorumque auspicem et praecipuae nostrae benevolentiae pignus unicuique vestrum, Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, ac universae cujusque Dioecesi Benedictionem Apostolicam peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 6 Februarii anno 1873.
Pontificatus Nostri anno Vigesimoseptimo.
PIUS PP. IX.

III.-Letter of the Irish Bishops assembled in Dublin on the 22nd January, 1873, to the Bishops of the German Empire.

ILLUSTRISSIMI ET REVERENDISSIMI DOMINI, ET

VENERABILES FRATRES IN CHRISTO.

Cum proxime elapsis mensibus ad nos saepe nuntii pervenerint de vexationibus quibus apud vos Christi sponsa, catholica ecclesia subjicitur non parum dolore affecti fuimus. Neque aliter fieri poterat: omnes enim membra sumus ejusdem corporis, cujus caput est Christus: omnes eodem Episcopali munere fungentes vineam Domini excolimus, cunctique ut decet Apostolorum in Episcopatu successores arctissimis fidei et charitatis vinculis inter nos et Ecclesiae Supremo Capiti in terris Christi Vicario conjungimur. Quare in rebus angustis et afflictis vobiscum merito dolemus quemadmodum in rebus prosperis vestris et florenti ecclesiarum vestrarum statu, Apostoli verborum memores, saepe gloriati et gavisi sumus. Huc accedit quod cum nostra Hibernica Ecclesia saepe et diu saevissime fuerit oppressa, et atrox in ejus sacerdotes et episcopos temporibus jam feliciter transactis bellum gestum fuerit, haereditario quodam jure cum omnibus qui tribulationes, justitiae causa, sustinent, dolores communicamus et haud ignari malorum eis solamen et auxilium praestare gestimus.

Neque illud omittendum quod cum haud pauci ex sanctissimis illis viris qui illustrem vestram fundaverunt et dilatarunt ecclesiam quos inter Kilianus, Virgilius, Colmannus, Willibrordus et ipse etiam Bonifacius memorandi sunt, vel nostrates fuerint vel saltem sacris scientiis in Hibernia eruditi, antiqua quadam vobis necessitudine religiosa devinciri videamur. Quare facile intelligi potest cur angamur et doleamus cum fama ad nos de malis ingruentibus pervenerit quibus in latis Germaniae regionibus Christi ecclesia ejusque sacri ministri premuntur et vexantur.

Quid enim tristius aut ab omni religionis et humanitatis sensu esse potest remotius quam ea quae nobis relata sunt? Nam episcopi aetate, doctrina, virtutibus omnibus praestantes, praeclareque de ecclesia et societate civili meritis gravissime vexantur, eorumque sacratissimis juribus conculcatis, legum poenalium et confiscationis bonorum vel exilii minis terrentur, ea tantum de causa quod potestate sibi divinitus data ligandi et solvendi usi fuerint ut sacerdotes quosdam ob ecclesiae et conciliorum spretam auctoritatem, nisi ad saniora consilia reverterent à corpore ecclesiae abscinderent, vel quod templa quaedam interdicenda existimaverint ne pseudoCatholici in iis sacros religionis ritus sacrilege peragentes

scandalum fidelibus praeberent, et impune Dei et ecclesiae leges contemnerent; vel denique quod professores quosdam et magistros male de rebus divinis sentientes, juventutem studiosam a semita veritatis abducere, discipulorumque mentes errorum veneno impune inficere minime sinerent. Hac vero agendi ratione religionis nostrae fundamenta impeti, libertatem cultus catholici supprimi et sacrorum antistitum potestatem quae divinitus data est ad docendam et regendam ecclesiam atque errores coercendos, penitus deleri et ad nihilum redigi quis est qui non videat.

Verum ut tot mala religioni illata augeantur, et firmiores radices mittere valeant, aliud consilium, exemplo a Juliano Apostata desumpto, initum fuisse a rerum politicarum moderatoribus dolemus, quo religio ab educatione sejungeretur, et Ecclesiae Catholicae antistites quibus a Christo potestas docendi populos est commissa, a scholis exulare cogerentur: quo consilio nihil animabus sanguine Christi Domini redemptis magis exitiale excogitari unquam poterit. Nam cum ita instituuntur juvenes ut Dei praecepta ejusque timor in eorum cordibus alte non imprimantur facile in infidelitatis barathrum ruunt, Dei cultum spernunt, vitiis omnibus se tradunt cumque adeo intra limites motus animorum pravos cohibere non possint, plerumque omnis humanae et divinae auctoritatis impatientes evadunt et utriusque civitatis civilis et religiosae fundamenta labefactare, rerum novarum cupiditate abrepti,

conantur.

Cum gravia quidem haec sint et periculi plena non minus lugenda et reprobanda ea sunt quae Ecclesiae Catholicae hostes adversus eos aggrediuntur qui voto devincti Christi sanctissima consilia observare nituntur, spretisque divitiis fastuque mundano, vitae castimoniam, humilitatem et obedientiam colunt, opera charitatis in alios exercent, iram Dei sceleribus humani generis provocatam precibus avertunt, atque nihil eorum omittunt quibus promoveatur vera felicitas populorum quae a religione separari non potest. Neque tacendum est eos de litteris humanioribus et scientiis egregie esse meritos, juventutis educationem plurimum promovere, cives ad pacem et concordiam servandam legibusque obsequium praestandum verbo et exemplo impellere. Quid quod omnibus notum et compertum est mulieres et viros religiosarum familiarum in nupero bello omnia vitae commoda sprevisse et maximis se periculis exponentes gravissimos exantlasse labores ut opem et solatium militibus aegrotis et vulneratis adferrent, qua de causa miranda eorum pietas et patiens laboris fortitudo per totum orbem ore omnium celebrantur. Quae cum tota Europa spectante peragantur mirum non est paterna

corda vestra acerbo dolore opprimi, et in nobismet ipsis qui una cum vobis legatione pro Deo fungimur tristitiae et indignationis sensus excitari.

Plura alia ejusdem generis decreta de clericorum educatione de seminariis regendis, de jurisdictione ecclesiastica impedita, de praedicatione verbi Dei et litteris pastoralibus episcoporum laicae potestatis censura subjiciendis silentio brevitatis causa praeterimus quae omnino humanitati hujus aevi, et juribus et libertati ministrorum verae Christi ecclesiae repugnant, et ad ejus fundamenta labefactanda apta et excogitata esse videntur. Unum tamen maxime improbandum omittere non possumus, scilicet in quadam provincia plurima sacra templa a civili auctoritate fuisse clausa et obserata et divinum in iis cultum prohibitum eo quod Sacrosancto Cordi Domini nostri Jesu fuerint dicata. Hoc facinus, et sacrilegium aliqua ratione expiare optantes, et eodem tempore symboli divini et infiniti amoris quo Filius Dei unigenitus factus homo nos dilexit, cultum promovere, statuimus singulas nostras dioeceses et totam nostram ecclesiam Sacratissimo Cordi Jesu solemniter consecrari. Qua de re litteras pastorales fidelibus nostris gregibus inscriptas concinnavimus quarum exemplaria ad vos mittemus, ut quae pro religionis bono agenda existimavimus, ex eis intelligatis, et eodem tempore perspiciatis quanto obsequio et veneratione praestantissimos antistites prosequamur qui nunc Domini praelia tam fortiter in Germania praeliantur, quique pro Christi ecclesia tot mala, et tot acerbissimas tribulationes patiuntur.

Ne vero de afflictionibus agentes videamur caetera omnia oblivisci, antequam finem huic epistolae ponamus vobis ex corde gratulamur eo quod digni inventi qui contumelias pro nomine Christi paterentur tam praeclarae fortitudinis mansuetudinis et charitatis episcopalis exempla omnibus fidelibus exhibeatis, quod viribis unitis et concordi animo omnes idem sentiatis, unum quaerentes, ut ecclesia Dei sarta tectaque servetur, quodque inconcussae petrae supra quam Christus aedificavit ecclesiam, cathedrae scilicet Petri firmissime adhaereatis. Hac ratione cum inter vos conjuncti, et fidelium populorum obsequio et precibus adjuti sitis et infallibiii illius voci obsequentes cujus munus est confirmare fratres, Deus vobis propitius erit, hostes ecclesiae ad meliora reducet consilia, vel ad nihil eorum conatus redigens vel laetissimos vobis tribuens triumphos.

Haec ut cito eveniant, utque exurgat Deus et dissipentur inimici ejus et fugiant a facie ejus omnes qui oderunt eum, effusis precibus datorem bonorum omnium enixe rogamus, petimusque ut concordia et pax ecclesiis vestris reddatur, ut schismatis ultima vestigia deleantur, utque omnes virtutes in

vinea quam colitis floreant, atque bona omnia opera abundent et caetera omnia vobis tribuantur quae bonis pastoribus inter mala hujus mundi solamini et firmamento esse solent.

Caeterum felicem calamitatum quae vos nunc obruunt exitum adprecati, pacem Dei quae superat omnem intellectum, et fausta omnia tum spiritualia tum temporalia ex corde optantes singulari obsequio et veneratione subscribimur.

VESTRARUM DOMINATIONUM,

[blocks in formation]

IV.

JOANNES MACEVILLY, Epus. Gal

viensis.

MICHAEL O'HEA, Epus. Rossen. PATRITIUS DORRIAN, Epus. Dunen. et Connorien.

GEORGIUS BUTLER, Epus. Limeri·

censis.

NICOLAUS CONATY, Epus. Kilmor

ensis.

THOMAS NULTY, Epus. Midensis.
JACOBUS DONNELLY, Epus.
Clogheren.

JACOBUS LYNCH, Ep. Arcadiapolis.
GEORGIUS CONROY, Ep. Ardaca-
densis.

JACOBUS MACDEVITT, Ep. Rapoten. PATRITIUS DUGGAN, Ep. Clonfer tensis.

HUGO CONWAY, Coad. Ep. Alla

densis.

E. J. MCCORMACK, Coad. Ep. Acha-
densis.

JACOBUS RYAN, Coad. Ep. Laonensis
PATRITIUS FRANCISCUS MORAN
Ep. Ossoriensis.

ILLUSTRISSIME ET REVERENDISSIME DOMINE.

Mitto ad Amplitudinem Tuam litteras quas prestantissimis Archiepiscopis et Episcopis imperii Germanici scribendas esse existimarunt Hiberniae Episcopi in conventu quem die 22 Januarii Dublini habuerunt, cui praesse mihi contigit.

Ex hisce litteris intelliges quam vehementer de vexationibus quibus nunc Germanica vexatur Ecclesia nos omnes Antistites hujus regni angimur, et quantum Tecum et cum omnibus collegis Tuis ex imo corde condoleamus et compatiamur.

« ПредыдущаяПродолжить »