Изображения страниц
PDF
EPUB

studeamus : idque potissimum et ipsa rei gravitas et augusta Ecclesiae liturgia nec non et varia Praedecessorum Nostrorum temperamenta, alias ad eumdem finem adhibita, visa sunt Apostolicae decisionis oraculum postulare. Sane, ut patet, Protonotarios Apostolicos ad instar Participantium nuncupatos, insignibus privilegiis Romanorum Pontificum benignitate auctos fuisse. Verum, ut est humanae naturae infirmitas, sive ex prava eorumdem privilegiorum interpretatione sive etiam ex immoderato honorum desiderio, non raro extra Urbem contigisse compertum est, ut plures ex memoratis Protonotariis non sine gravi Episcopalis dignitatis injuria indebitas sibi praerogativas, praesertim in Pontificalibus exercendis usurpare praesumpserint. De huiusmodi abusibus quum frequentissimae expostulationes a non paucis Episcopis ad Nos delatae fuerint et porro deferantur, Nos ad praedictos eliminandos abusus certasque edendas regulas, quibus privilegia declarentur Protonotariis Apostolicis ad instar, vere proprieque spectantia, modusque praefiniatur in usu eorundem privilegiorum omnino servandus, peculiarem nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium sacris tuendis Ritibus praepositorum cum aliquibus Romanae Curiae Praelatis, Congregationem deputandam duximus, cui rem universam discutiendam commisimus. Quae quidem Congregatio, cunctis accurate diligenterque perpensis, in Conventu sub die XVIII. Mensis Aprilis proxime praeteriti habito, negotium sibi demandatum ad exitum perduxit atque haec quae sequuntur decernenda censuit.

I. Protonotarii Apostolici ad instar Participantium a Summo Pontifice ad hunc honorem evecti, inter Praelatos Domesticos eo ipso accensentur.

II. Licet illis habitu Praelatitio uti, nimirum : veste talari caudata, fascia et palliolo seu mantelletto violacei coloris cum collari et caligis item violaceis ac birreto, quod tamen omnino nigrum esse debet.

III. Hunc habitum Praelatitium cum Rochetto subtus palliolum adhibere poterunt in publicis supplicationibus aliisque sacris functionibus ; in reliquis vero Rochettum dimittant; simulque sciant numquam sibi licere, praeterquam in celebratione Missae Pontificalis Crucem pectoralem et Annulum deferre.

IV. Habitu privato incedentibus, fas erit iisdem Protonotariis, retento usu collaris et caligarum violacei coloris, induere vestem talarem nigram fimbriis globulisque rosaceis ornatam, circumcingere illam ad lumbos parva fascia violacea, pallium item violaceum superimponere ac pileo nigro vittam seu cor

dulam sericam rubri coloris, auro tamen non intertextam, adjungere.

V. Habitu Praelatitio induti, quoscumque Clericos Presbyteros, Canonicos singillatim sumptos nec non Praelatos superiores Ordinum Regularium, quibus Pontificalium privilegium non competat, praecedunt: minime vero Vicarios Generales vel Capitulares, Canonicos collegialiter unitos et Abbates.

VI. Si in habitu Praelatitio sacris functionibus assistant, non genuflectant sed caput Cruci inclinent, uti fieri solet a Canonicis Ecclesiarum Cathedralium, duplici ductu thurificentur et consideant juxta ordinem nuper indicatum.

VII. Si forte Canonicatu aut Dignitate in aliqua Ecclesia potiantur, habitum ibi gestent sui ordinis proprium, non Praelatitium: excepta tantum veste talari, quae violacea esse poterit, eoque consideant et incedant loco, qui ipsis ratione beneficii competit. Quod si habitu Praelatitio uti nihilominus velint, sedem occupent ipsis superius assignatam et pro ea vice distributiones quotidianas amittant, quae Sodalibus accrescant.

VIII. Indulto gaudeant privati Oratorii ab Ordinario visitandi atque approbandi, in quo, diebus etiam solemnioribus, in consanguineorum et affinium secum cohabitantium nec non famulorum suorum praesentia, Missam vel per se celebrare, vel per quemcumque Sacerdotem saecularem vel cujusvis Ordinis regularem rite probatum celebrare facere, libere possint et valeant. Privilegio autem Altaris portatilis omnino carere se sciant.

IX. Ius habent assistendi Capellis Pontificiis ibique sedendi post Protonotarios Participantes.

X. Conficere possunt Acta de causis Beatificationis et Canonizationis Servorum Dei, quo tamen privilegio uti nequeant, si eo loci alter sit e Collegio Protonotariorum Participantium.

XI. Rite eliguntur in Conservatores Ordinum Regularium, in Iudices Synodales, in Commissarios Apostolicos et Iudices a Summo Pontifice adsciscendos pro causis Ecclesiasticis et Beneficiariis. · Item apud ipsos Professionem Fidei recte emittunt, qui ex officio ad eamdem adstringuntur. Item coram ipsis pensiones transferri possunt ab iis, qui eo gaudent privilegio.

XII. Meminerint tamen Protonotarii Apostolici ad instar Participantium, minime obstantibus privilegiis superius recensitis, ipsos a locorum Ordinariis eorumque jurisdictione minime esse exemptos, sed iisdem Ordinariis juxta communis juris

ne

regulas, omnino subjectos, nec proinde sine expresso illorum assensu, numquam posse Pontificalia exercere.

XIII. Impetrata autem Ordinarii venia, qui eam tribuere poterit quoties et pro quibus Solemnitatibus voluerit, etsi Missa solemnis celebranda sit in Ecclesia exempta, obtentu insuper assensu Praelati cui haec ipsa Ecclesia subest, non idcirco memorati Protonotarii fas sibi esse putent solemne Sacrum iisdem prorsus ritibus et pompa peragere, qui Episcopali tantum dignitati conveniunt. Plura siquidem sunt quae illis omnimode, prout sequitur, interdicuntur.

• XIV. Itaque ad Ecclesiam ubi rem divinam sint solemniter celebraturi privatim accedant. Non Cappam magnam nec Pileum pontificale audeant assumere, unum quidem Presbyterum vel Clericum superpelliceo indutum sibi comitem adsciscant: non in templi vestibulo ab Ecclesiae Clero associari se sinant; non denique populum lustrali aqua ibidem aspergere, nec ipsi intra Ecclesiam benedicere manu praesumant.

XV. Item abstineant ab usu septimi candelabri super Altari, sacras vestes non ex eo, sed in sacrario assumant et deponant, non in faldistorio eove minus in throno sedeant; sed una cum Ministris in Scamno cooperto tapeto vel panno coloris officio diei respondentis, non Baculo pastorali non Canone, non Palmatoria non Presbytero assistente utantur; manus nonnisi semel post Offertorium ad Altare lavent. Denique nec dicant PAX VOBIS loco DOMINUS VOBISCUM dum populum salutant, nec in fine Missae trinam benedictionem impertiantur.

XVI. Quoad ornamenta Pontificalia hisce tantum uti poterunt, scilicet : Caligis et Sandaliis sericis nec auro nec argento ornatis, sericis item Chirothecis sine opere frygio aureo vel argenteo, Dalmatica, Tunicella, Annulo cum unica gemma, Cruce pectorali sine ullis gemmis cum cordula serica violacei coloris, Mitra simplici ex tela alba cum sericis laciniis rubri coloris, ac pileolo nigri coloris, attamen nonnisi sub Mitra adhibendo.

XVII. Haec ipsa vero Pontificalia ornamenta assumere nequibunt in Missis pro Defunctis in Processionibus et in quibuscumque aliis ecclesiasticis Functionibus, nisi forte Missam solemnem immediate praecedant vel subsequantur, at semper depositis in eiusmodi functionibus a Missa distinctis, Chirothecis cum Dalmatica et Tunicella.

XVIII. In Missis privatis quoad indumenta, caeremonias, ministros, Altaris ornatum cereorum lucentium numerum a simplici Sacerdote non differant, adeoque nullum prorsus ex ornamentis Pontificalibus pro Missa solemni tantum sibi

indultis adhibeant, atque ab omnibus et singulis ritibus in ipsa Missa solemni sibi vetitis penitus abstineant.

XIX. Verum cum Protonotarii ad instar Participantium nequeant in Urbe, ob Summi Pontificis praesentiam, Pontificalium privilegium exercere, hinc illis Romae permittitur ut juxta vigentem ibi usum possint in Missis privatis, dummodo habitu Praelatitio sint induti, sese ad Missam praeparare eaque absoluta gratiarum actiones persolvere coram Altari in parvo genuflexorio sine strato cum duobus pulvinaribus tantum, altero sub genibus et altero sub brachiis ; sacras vestes ex eodem Altari sumere, palmatoria uti ac Presbyterum superpelliceo indutum adhibere, qui Missalis folia illis evolvat : salvis tamen quoad Patriarchales Basilicas peculiaribus statutis et consuetudinibus ibidem laudabiliter observatis, et cauto semper ut abstinere omnino debeant ab Annulo et Cruce pectorali; ab usu pileoli, a salutatione populi per verba “ Pax Vobis" a trina benedictione in fine Missae et ab aliis quibuscumque ritibus et caeremoniis, nonnisi S. R. E. Cardinalium et Episcoporum propriis.

XX. Recensita hactenus privilegia illa sunt, quibus dumtaxat Protonotarii ad instar ab Apostolica Sede donantur. Verum non aliter illa exercere licebit iis qui huiusmodi honorem rite fuerint consecuti, nisi antea Apostolicas Litteras vel legitimum Diploma suae nominationis in officio Secretarii Collegii Protonotariorum Participantium exibuerint, cuius erit in codicem referre nomen cognomen aetatem patriam et qualitates novi Protonotarii ad instar, nec non diem expeditionis praedictarum Litterarum Apostolicarum seu Diplomatis ; nisi insuper coram Decano Protonotariorum Participantium vel per se, si Romae versentur, vel etiam per legitimum Procuratorem si alibi commorentur, Fidei professionem et Fidelitatis juramentum praestiterint, et nisi denique, de sua legitima nominatione nec de Fidei professione et Fidelitatis juramento a se ut supra praestitis authenticum documentum nomine totius Collegii Protonotariorum Participantium ab huius Decano et Secretario subscribendum et Collegii ipsius Sigillo muniendum, Ordinario praesentaverint, una cum notula typis impressa honorum privilegiorum et praerogativarum Protonotariatui ad instar inhaerentium ad formam praesentis Decreti, iisdem prorsus quibus supra subscriptionibus et Sigillo munita.

XXI. Qui secus facere aliisve, praeter memorata, privilegiis et juribus uti praesumpserint, si ab Ordinarie semel et bis admoniti non paruerint, eo ipso Protonotariatus honore privatos se sciant,

XXII. Quae supra de usu Pontificalium et de modo Missam privatam celebrandi quoad Protonotarios ad instar Participantium decreta sunt, a caeteris etiam Romanae Curiae Praelatis, quibus ex Constitutionibus aliisve specialibus Indultis Apostolicis privilegium Pontificalium competat, erunt adamussim servanda. Si qui vero Praelati et Praelatorum Collegia amplioribus hac in re praerogativis se aucta fuisse arbitrentur, peculiaria sua jura in Sacrorum Rituum Congregationem deducant, ut quod e canonicarum sanctionum praescripto visum fuerit, opportune decernatur.

XXIII. Cum autem intra privilegia a Romanis Pontificibus nonnulla Cathedralium aliarumve Insignium Ecclesiarum extra Urbem Capitula decorata fuerunt, illud quoque fuerit identidem concessum, ut praedictarum Ecclesiarum Canonici titulo gaudeant Protonotariorum ad instar Participantium ; attente perpendant istiusmodi Capitula ex nudo hoc titulo singulis Canonicis Pontificia benignitate tributo, minime deduci posse privilegia quoque ipsis indulta fuisse eorumdem Protonotariorum propria, sed juxta regulam a Sacra Rituum Congregatione in generali Decreto diei 27 Aprilis 1818, traditam et a Sa. mem. Pio VII. Idibus Decembris ejusdem anni in Constitutione Cum innumeri" confirmatam, meminerint "Leges et conditiones in Apostolicis Indultis praefinitas, accurate diligenterque servandas, neque ulli fas esse concessionis limites pro suo arbitrio praetergredi, vel in Romana Curia id genus Insignia deferre, vel sibi singulatim et extra Collegii functiones attributa existimare, quae corpori tantummodo sunt collata."

XXIV. Caeterum, praedicta Congregatio particularis, hoc Decreto nihil detractum voluit de juribus privilegiis et exemptionibus Collegio Protonotariorum Participantium juxta Constitutiones Apostolicas, ac praesertim juxta Litteras in forma Brevis “ Quamvis peculiares facultates" die 9 Februarii 1853, datas quoquomodo spectantibus.

Nos igitur qui certum ordinem in omnibus servari sinceris desideramus affectibus praemissa omnia et singula a praefata Congregatione digesta atque statuta, Apostolica Auctoritate, tenore praesentium, confirmamus et approbamus, eaque veluti Motu proprio certa scientia ac de Apostolicae Potestatis plenitudine constituimus, ordinamus atque sancimus.

Decernentes praesentes Litteras, etiam ex eo quod in praemissis et circa praemissa, jus vel interesse habentes seu habere quomodolibet praetendentes, vocati et auditi non fuerint, nec eis consenserint, ab omnibus ad quos nunc spectat et in futurum spectabit, perpetuo et inviolabiliter observari debere : easdemque nullo umquam tempore, ex quavis causa quan

« ПредыдущаяПродолжить »